[TEST] Article 2.1.2

Nam quibusdam, quos audio sapientes habitos in Graecia, placuisse opinor mirabilia quaedam (sed nihil est quod illi non persequantur argutiis) : partim fugiendas esse nimias amicitias, ne necesse sit unum sollicitum esse pro pluribus ; satis superque esse sibi suarum cuique rerum, alienis nimis implicari molestum esse ; commodissimum esse quam laxissimas habenas habere amicitiae, quas vel adducas, cum velis, vel remittas ; caput enim esse ad beate vivendum securitatem, qua frui non possit animus, si tamquam parturiat unus pro pluribus.

Mis à jour le 14 mars 2014